QUAESTIO XI.

Et rursum dicit: Ergo illi in patrem, et ipse erit mihi in filium, etc. Quaeritur de hac auctoritate, quomodo ad Christum pertineat, cum nec praecedentia, nec subsequentia illius loci, unde haec auctoritas sumpta est, hoc videatur pati. In libro enim Regum inducitur Deus Pater ad David, loquens: Tu non aedificabis mihi domum, quia vir sanguinum es; sed filius tuus, qui post te regnabit: qui si inique egerit, corripiam eum in virga virorum, et in plagis [verberibus] filiorum hominum, et ponam regnum ejus in saeculum saeculi, et ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium (II Reg. VII), etc. Haec omnia nec Salomoni, nec Christo adaptari possunt, Solutio. In divina Scriptura saepe in eadem serie quaedam ponuntur, quae ad solam historiam referuntur; quaedam ad solum mysticum sensum; quaedam etiam, quae utroque modo accipi possunt, ut in praedictis; quaedam ad Salomonem, quaedam ad Christum referuntur.