|
Item contingit in multis aliis. Si quis enim historiam sequens,
considerans praecedentia et subsequentia, ubi scriptum est: Ecce virgo
concipiet, et pariet filium (Isa. VII): magis videbitur ei, quod haec
auctoritas ad juvenculam illam Isaiae, quam ad virginem referatur, cum
ibi quaedam sint, quae nullo modo matri nostri Emmanuelis possint
convenire, quae ad historiam solam spectant, licet aliquis modus
locutionis et proprietas relationis satis indicet quod omnia ad eamdem
personam referantur: Filius, inquit, tuus, qui post te regnabit, etc.
Solutio. Sciendum est tria genera esse relationum: alia est enim
personalis, ut Saulus, qui et Paulus; alia generalis et simplex, ut
mulier, quae damnavit, salvavit; alia vocalis, ut manus meae, quae vos
fecerunt, clavis confixae sunt.
|
|