|
Item quaeritur secundum quam naturam Pater dicat: Ero illi in patrem.
Nam secundum humanam non est pater; secundum divinam ab aeterno fuit
pater, quomodo ergo dicit: Ero illi pater? Solutio. Tunc res dicitur
fieri, cum incipit cognosci, quia ergo per resurrectionem omnibus
fidelibus patuit, et in futuro etiam infidelibus patebit, quod ipse sit
Pater, et ille Filius, ideo dicit: Ero illi in patrem. Vel sic: Ero
illi, id est homini assumpto in patrem, et ipse homo erit mihi in
filium, non tamen secundum humanitatem, sed secundum divinitatem.
|
|