QUAESTIO XV.

Et adorent eum omnes angeli Dei, etc. De homine assumpto solet quaeri utrum illa adoratione quae dicitur latria, sit adorandus: latria enim soli Deo, et non creaturae exhibetur; sed homo assumptus est creatura, et sic videtur, quod latria non sit ei exhibenda. Solutio. Latria homini illi exhibetur non quia homo, sed quia Deus, de hoc jam superius dictum est; illa autem adoratio, quae hominibus, vel angelis exhibetur, dulia vocatur.