|
Et ministros suos flammam ignis, etc. Quaeritur quomodo flammam ignis,
id est, seraphin, faciat ministros suos, cum seraphin semper assistant:
quomodo ergo ministrare dicitur ordo ille, si semper assistat? Non enim
ministrare dicuntur, nisi ex eo quod ministrant. Solutio. Potest dici,
quod seraphin immediate a Deo accipit, quod inferiori revelat, qui ad
nos mittitur: unde et inferior nomine superioris censetur, cujus gerit
officium, vel potius a quo accipit officium. Unde Isaias ait: Volavit ad
me unus de seraphin, et tetigit labia mea (Isa. VI). Vel potest dici
quod, cum aliqua magna facienda vel nuntianda sunt, tunc illi superiores
mittuntur, quorum tamen officium non est ministrare, sed potius
assistere. Nota quod nihil fit, quod non fiat, vel Deo jubente, vel Deo
permittente: quibus verbis innuitur, quod non omne quod fit, opus sit
Dei: quod enim tantum permittit, non facit. Hoc dico propter eos, qui
dicunt, quod quidquid est, in eo quod est a Deo est. Si hoc est: nulla
est praedicta distinctio, quod alia finnt, Deo jubente; alia fiunt, Deo
permittente.
|
|