|
In primis quaeritur, cur huic epistolae sicut caeteris non praeposuit
nomen suum, quod est Paulus; cur etiam nomen dignitatis tacuit, quod est
Apostolus? Solutio. Quia Hebraeis odiosus erat, quibus legis destructor
videbatur, nomen suum eis odiosum tacuit, ne praescripta nominis invidia
sequentis excluderet utilitatem lectionis; sciens quoque eorum
superbiam, suamque humilitatem demonstrans, sui ordinis dignitatem
noluit anteferre nominando se Apostolum, sed meritum sui officii tacens,
superbis ipse humilis non se apostolum nominavit, ne superbi
indignarentur. Sed dicet aliquis? Nonne Apostolus scribit fidelibus, qui
erant Hierosolymis, quibus nomen Pauli non erat odiosum, nec ejus
tanquam superbi dignitati invidebant; quomodo ergo verum est, quod ideo
nomen proprium vel nomen dignitatis tacuit, quia Hebraeis erat odiosum,
cum his quibus scripsit, non odiosus, sed dilectus fuerit? Solutio.
Inter eos, quibus tanquam egregius gratiae praedicator multum placuit,
erant quidam legis aemulatores, qui legem cum gratia tenendam esse
putabant, et praedicabant, et his Pauli nomen fuit odiosum. Neminem enim
suae falsae opinioni ita contrarium invenerunt sicut Paulum, unde
persequebantur eum, quantum poterant. Notandum quod fuerunt quidam
dicentes hanc Epistolam fuisse minime apostoli Pauli, quia ejus nomen
huic non praeponitur sicut in omnibus aliis, et ideo quod splendidiore
atque facundiore stylo quam aliae resplendeat; sed aut Lucae, aut
Barnabae, aut Clementis fuisse. Quibus Hieronymus sic respondet: Si ideo
non est dicenda Pauli, quia ejus nomine non est inscripta, ergo nec
alicujus illorum, imo nullius omnino, cum nullius nomen habeat in
titulo, quod propter praedictam jam causam factum est. Quod autem majore
refulget facundia quam aliae, non est mirandum, cum naturale sit
unicuique in sua lingua plus valere quam aliena; cum ergo hanc solam
lingua Hebraica, alias vero graeca scripserit, quid mirum si majore
nitet facundia?
|
|