|
Ipsi peribunt, etc. Quaeritur de quibus coelis dicat, quod sint
perituri. Solutio. De coelis aereis, ut dicit expositor, qui per
diluvium perierunt, et igne perituri sunt. Unde quaeritur, si jam per
diluvium perierunt, quomodo iterum per ignem perituri sunt? Nonne si jam
perierunt, esse desierunt, et si jam desierunt, quomodo iterum igne
peribunt? Solutio. Per diluvium perierunt, id est in deterius mutati
sunt et iidem ipsi igne perituri sunt, id est in meliorem statum mutandi
sunt. De terra autem, et coelis superioribus non est quaestio, quin in
melius sunt mutanda: unde Petrus ait: Novos coelos, et novam terram
exspectamus (II Pet. III). De aqua et aere dubitatur an in meliorem
statum sint mutanda, sicut terra et coelum, quia in Apocalypsi scriptum
est: Et mare jam non erat (Apoc. XXI). Et hic de coelis aereis scriptum
est: Ipsi peribunt. Unde quibusdam videtur quod aqua et aer illas
proprietates, ex quibus haec nomina eis conveniunt, amittent, et cum
ipsis etiam nomina perdent, non tamen ex toto annihilabuntur, sed nec
aqua, nec aer amplius vocabuntur privatis et annihilatis his, unde prius
sic dicebantur.
|
|