QUAESTIO XXII. |
Omnes spiritus administratorii sunt, etc. Dictum est superius quod superiorum non est officium ministrare, quomodo ergo omnes sunt administratorii? Solutio. Potest dici quod omnes spiritus nobis ministrant vel immediate, ut inferiores; vel aliis mediantibus, ut superiores et medii; vel per omnes, non colligit nisi eos, qui sunt ultimi ordinis, qui proprie dicuntur angeli, quorum est specialiter officium ministrare, et ideo soli proprie sunt administratorii. |