QUAESTIO XXIV.

Minuisti eum paulo minus ab angelis, etc. Superius dixit quod melior effectus est angelis: hic dicit, quod minoratus est eis: et nos, qualiter utrumque sit verum, diximus. Hic autem quaeritur, an simpliciter sit concedendum, quod Christus minor sit angelis. Quod sic quidam volunt probare Christus est omne, quod factus est, sed factus minor: ergo minor est angelis. Solutio. Non est dicendum simpliciter, quod sit minor angelis; hoc autem paulo minus factus est minor, sic intelligitur, id est, secundum aliquid minoratus est, scilicet secundum carnis infirmitatem et passionem mortis, ut dicit auctoritas: nec consequens est, quod si minor est secundum aliquid, quod ideo simpliciter sit minor.