QUAESTIO XXV.

Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII). Omnia aliquando universitatem colligit, ut omnes angeli coeli justi sunt. Aliquando per determinationem in partem redigitur, ut omnia mea tua sunt (Joan. XVII), hoc enim dicit Deus Pater ad seniorem filium, id est ad Judaicum populum: ideo per omnia hic intelligere oportet, non ea, quae Deo secundum naturam conveniunt: sed ea tantum, quae sunt necessaria ad salutem. Aliquando etiam omnia habet vim negationis, ut omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV), id est nulla nisi quae audivi. Unde potest quaeri quomodo hoc accipiatur cum dicitur, omnia subjecisti. Solutio. Dicunt quidam quod in partem redigitur, et per omnia tantum angelos, et homines intelligunt. Sed si excellentiora subjecta sunt Christo, quomodo non minora? Cum Ambrosius dicat, quod sicut a Dei opere nihil excipitur, ita nec a Christi potestate. Et Augustinus ait: Nulla creatura erit non subjecta, cui primates angeli subjiciuntur. Et ipse Apostolus ostendit nil esse exceptum, cum subjungit: In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei.