QUAESTIO XXVI.

Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei, etc. Propheta ait, omnia subjecisti ei: quod exponens Apostolus subjunxit, nihil dimisit non subjectum ei, quomodo ergo dicit hic: Necdum videmus omnia subjecta ei? Solutio. David utitur praeterito pro futuro more suo ex certitudine, dicens: Omnia subjecisti ei. Apostolus intelligens superius ait orbem futurum subjectum ei: et hic ait: Necdum videmus omnia subjecta ei; quasi diceret: jam ex parte prophetia impleta est, ex parte adhuc implenda. Sed dicet aliquis: nonne divinae dispensationi omnia famulantur, cujus voluntati nihil resistere potest? et sic jam velint nolint ei subjiciuntur universa. Quomodo ergo dicit Apostolus. Necdum videmus omnia subjecta ei? Solutio. Subjectio alia est generalis, alia specialis. Item alia occulta, alia necessaria, alia voluntaria. Secundum generalem, et occultam, ac necessariam, jam omnia subjecta sunt Deo; secundum voluntariam nondum omnia quae subjicientur subjecta sunt. Nondum omnis lingua coelestium, terrestrium et infernorum confitetur, quia Dominus Jesus est in gloria Patris (Philipp. II). Nondum omnes inimici positi sunt scabellum pedum ejus (Psal. CIX). Quod quidem totum fiet in futuro; ideo dicit Apostolus: Nondum videmus omnia ei scilicet voluntarie, vel palam. Nota quod mente humana solus Deus major est, non aliquis angelorum. Possunt quidem angeli majores divi quam homines quantum ad corpus et animum corporis corruptione aggravatum (Sap. IX): sed non ad ipsam mentis puritatem, in qua assumpta est a Verbo.