QUAESTIO XXIX.

Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, etc. Quaeritur an ideo Christus dicatur frater noster, quia nostrae naturae factus est particeps, formam servi accipiendo (Philipp. II). Sed cum natura suscepta a Deo, communis sit bonis et malis, videtur quod Christus non solum sit frater fidelium sed etiam infidelium. Solutio. Non solum ideo dicitur Christus frater noster, quia ipse participat de natura nostra, sed etiam ideo, quia nos de plenitudine gratiae ejus accepimus. Ad hoc ergo quod aliquis dicatur frater Christi, oportet quod ei conjunctus sit natura et gratia.