|
Ut destrueret eum, qui mortis habebat imperium. Cum mors sit poena juste
illata a Deo et ita a Deo esse non inconvenienter dicatur, quaeritur
quomodo diabolus dicatur auctor mortis. Non enim idem videtur posse esse
a Deo, et a diabolo. Solutio. Quia mors accidit ex peccato, quod
diabolus persuasit, ideo imperium mortis habet, vel habere dicitur; quia
causa mortis fuit, ideo auctor appellatus est: unde dicitur quod Deus
mortem non facit, id est causa ejus non habet esse ex Deo. Nota quod
haec est justitia, qua redempti sumus. Quia enim fudit diabolus
sanguinem non debitoris, jussus est reddere debitores; et quia fudit
sanguinem innocentis, in quo nihil invenit, est jussus recedere a
nocentibus, quos quodam jure videbatur possidere.
|
|