QUAESTIO XXXII.

Dicit expositor quod nisi homo esset qui diabolum vinceret, non juste, sed violenter homo ei tolleretur. Sed nonne diabolus injuriam Deo fecerat, qui servum prius fraudulenter decepit, et post violenter possedit? Quam ergo injustitiam faceret Deus, si solo verbo potentiae suae eriperet hominem de manu injustissimi invasoris? Solutio. Omnia opera Dei justa, sed in quibusdam etiam est manifesta potentia, et latet justitia; in quibusdam etiam occulta latet potentia, et manifesta est justitia. Si ergo Christus in liberatione nostra uteretur manifesta potentia, et occulta justitia posset videri alicui minus discreto, quod homo non juste, sed violenter diabolo tolleretur: ut autem omnis iniquitas oppilaret os suum (Psal. CVI), usus est Dominus noster in nostri redemptione manifesta justitia, et occulta potentia.