QUAESTIO XXXIII.

Ut liberaret eos, qui timore mortis, etc. Quaeritur cujus servituti subditi erant, quos liberavit Dominus? Solutio. Diabolus ante adventum Christi effectum nequitiae suae per mortem obtinuit: cujus timore dejiciebat, quos nullo alio modo potuit dejicere. Nam pro vita sua omnia dabant. Unde in Job legitur: Pellem pro pelle; omnia, quae habet homo, dabit pro anima sua (Job I). Itaque timore mortis victi cedebant, et tentationi succumbebant, donec Christus venit, qui moriendo et resurgendo timorem mortis tulit de medio. Unde sancti mortem irrident, et cupiunt dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I). Vel timore poenae potest intelligi, quo Judaei sub lege serviebant, quos Christus evacuata lege per gratiam a legis onere, et servili timore liberavit.