QUAESTIO XXXIV.

Nusquam enim angelos apprehendit, etc. Quaeritur an Deus posset assumpsisse angelicam naturam in unitatem personae sicut fecit humanam? Solutio. Videtur nobis quod potuit, sed noluit; in quo dignitas generis nostri intelligitur: homini enim qui minus acceperat angelis in sua creatione, plus collatum est in sua glorificatione per gratiam. Non enim natura humana adorat supra se naturam angelicam, sed potius e converso.