|
Unde debuit per omnia fratribus assimilari. Nonne per solam gratiam
assimilatus est fratribus in hoc, quod homo natus est, quod educatus,
passus, mortuus? quomodo ergo dicit Apostolus, quod hoc debuit, cum hoc
non sit debitum, sed donum Dei gratuitum? Solutio. Non dicit simpliciter
debuit, sed addidit, ut misericors fieret (Hebr. II): moriendo enim non
posset nobis misereri, nisi fieret prius passibilis et mortalis. Vel
ideo dicit, debuit, id est dicens fuit fratribus assimilari. Per hoc
enim, quod nostras infirmitates, et mortem pro nobis pertulit, nos ad
humilitatem provocavit, et charitatem in nobis accendit.
|
|