|
In eo enim in quo passus est ipse, et tentatus potens est, etc. Nonne
ante passionem, imo ante incarnationem potens erat tentatis auxiliari?
non enim ejus potentia per passionem est augmentata, quid est ergo in eo
in quo passus? potens est eis, qui tentantur, auxiliari? Solutio. Post
passionem bene novit etiam per experimentum quae sit ista tentatio, et
tribulatio patientium: unde cum multa alacritate protendit manum ad
compatiendum; ideo dicitur, potens haec facere, et perfecte haec nosse.
Scit enim qui sunt illi, qui pro ipso patiuntur, novit quando et quomodo
quibus manum debet porrigere. Unde Propheta: Factus est Dominus refugium
pauperi in opportunitatibus in tribulatione (Psal. IX).
|
|