QUAESTIO XXXIX.

Propter quod offensus fui, etc. Alia translatio habet proximus fui. Quomodo ergo si offensus, fuit proximus; et si proximus, quomodo offensus? et si utraque littera non potest stare, utra potius tenenda? Solutio. Proximus fuit adhibendo correctionis flagella; quia proximi est proximum corrigere. Offensus fuit et iratus, quia per flagella etiam noluerunt poenitere. Vel bonis quadraginta annis in hoc potest intelligi iratus; quia tanto tempore non eos introduxit in terram promissionis: hanc tamen sententiam non videtur sequens littera approbare. Malis vero in hoc potest intelligi proximus quadraginta annis, quia, tanto tempore eos sustinuit, nec ex toto delevit.