QUAESTIO XLI.

Sicut juravi in ira mea, etc. Quaeritur quod hic vocetur ira Dei: constat enim quod talis passio non cadit in Deum. Solutio. Iram vocat Dei immobilem aeternae justitiae sententiam, per figuram, quae dicitur anthropopathos: quae fit quoties ea, quae de hominibus dicta passionem significant, Deo figurative attribuuntur. Jurat ergo Deus in ira, quando firmiter statuit punire pro peccati obstinatione. Nota quatuor esse genera symbolorum, id est signorum, id est eorum, quae figurative dicuntur de Deo. Alia enim symbola sunt similia, et sunt a rebus corporalibus sumpta, ut ignis, lux, sol et alia hujusmodi. Alia similia et a rebus incorporeis sumpta, ut ratio, intellectus, spiritus et similia. Alia sunt dissimilia et a rebus corporeis sumpta, ut leo, ursus, vermis et ejusmodi. Alia sunt dissimilia, et a rebus incorporeis sumpta ut ira, furor, dolor, poenitentia et similia.