QUAESTIO XLIII. |
Quibus autem infensus est quadraginta annis, etc. Quaeritur quomodo id intelligatur. Solutio. Quadragenarius indicat integritatem annorum: ideo infensus dicitur illis quadraginta annis, quia irascitur peccantibus usque in finem vitae suae. |