QUAESTIO XLIV.

Et quidem operibus ab institutione mundi (Hebr. IV), etc. Quaeritur ubi fiat mentio de illa requie aeterna, quae significatur per terram promissionis: nam de requie Sabbati ibi agitur: Et requievit Deus die septimo ab omni opere, quod patrarat. De requie vero terrae Palaestinae ibi mentio videtur fieri, ubi dicitur: Si introibunt in requiem meam. Solutio. Ubi agitur de requie Sabbati, vel de requie terrae Palaestinae secundum litteram, ibidem agitur de vera requie anagogice, quae per illas duas significatur.