QUAESTIO XLV. |
Requievit Deus die septimo, etc. Dicit Scriptura, quod sex diebus Deus fecit omnia opera sua, ut nihil novum postea faceret; sed nonne quotidie creat novas animas? quomodo ergo nihil novum facit? Solutio. Nihil facit Deus nisi de materia in prima conditione facta, ut quaelibet corporea: vel ad similitudinem jam tunc factorum, ut spiritus incorporeos, scilicet humanas animas. |