QUAESTIO XLVI. |
Iterum terminat dies quemdam hodie, etc. Quaeritur quomodo per hoc, quod hic inducit Apostolus cogat Judaeos ad intelligendam requiem aliam ab alia, quae erat terrae promissionis, dicendo: Hodie si vocem ejus audieritis, etc. Solutio. Illi, quibus scribebat, fidem habebant, et David prophetam esse credebant: secundum quod necesse erat alium diem, et aliam requiem intelligere ab illa terrae promissionis requie ex prophetae verbis ibi positis: et sic procedit probatio Apostoli: |