|
Vivus est enim sermo, etc. Dicit expositor quod Filius Dei videt quomodo
ratio, et sensualitas in suis differentiis conveniunt: sed nonne in
differentiis differunt: quomodo ergo in differentiis suis conveniunt:
nunquid aliqua possunt in eodem convenire, et differe. Solutio. Non
dicit quod in differentiis, quibus ratio differt a sensualitate, vel e
diverso, haec duo conveniant, sed quod ratio differentias habet, quibus
ipsa a seipsa distinguitur, dum in Deum inhiat de divina usia cogitans,
vel inferius coelestia considerans, invisibilium spirituum naturas
contemplatur, vel in terra de mundanis recte pertractandis agit.
Similiter et sensualitas differentias habet, quibus a seipsa dividitur
dum plus dedita infimis rebus inferior est, vel ab illis revocata
dignior est. Videt itaque Filius Dei quomodo superior differentia
sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis? vel
inferior differentia rationis pressa, et captiva aliquando consentit
inferiori differentiae sensualitatis. Nota quod anima ponitur vel pro
sensualitate, vel pro carnalibus peccatis, vel pro carnalibus
cogitationibus: sic et spiritus pro ratione, vel pro spiritualibus
peccatis, vel pro bonis cogitationibus. Cum dicitur quod sermo Dei
pertingit usque ad divisionem animae et spiritus (Hebr. IV), unde
triplicem expositionem invenies in glossa propter triplicem animae et
spiritus acceptionem.
|
|