|
Tentatum per omnia pro similitudine absque peccato. In eo quod tentatus
est, scit compati. In eo quod absque peccato potest liberare. Dicit
expositor quod impossibile est homini scire afflictiones, nisi eas
expertus fuerit. Sed nonne multi ex solo visu sciunt aliorum
afflictiones, quas nusquam passi sunt: adeo etiam quod eis compatiuntur?
quomodo ergo verum est, impossibile est homini, etc. Solutio. Non
expertus non scit ita perfecte sicut ille qui per experimentum novit:
quem modum cognoscendi notat Apostolus dicens: Non habemus pontificem
qui [non possit compati, id est noverit.
|
|