QUAESTIO IV. |
Per quem fecit et saecula. Nonne Deus Pater fecit omnia per Filium visibilia et invisibilia, mutabilia et immutabilia? Cur ergo Apostolus non dicit: Per quem omnia fecit, sed per quem fecit et saecula! Solutio. Haec visibilia et mutabilia sunt magis nobis nota; et ideo in his Dei potentiam amplius miramur quam in iis, quae sunt ignota, et haec est ratio, quare saecula potius nominavit specialiter. |