|
Quaeritur quomodo haec auctoritas: Ego hodie genui te, quae secundum
Augustinum exponitur de aeterna generatione, in hoc loco ab Apostolo
inducitur: quomodo Pater dicens, Ego hodie genui te, testatur Christum
secundum quod homo, Filium suum esse, et mundi redemptorem? Solutio.
Hieronymus dicit quod haec auctoritas de humana Christi generatione sic
intelligitur: Hodie, id est in tempore gratiae et lucis, genui te, id
est incarnavi te: vel genui, id est, ostendi te esse genitum: secundum
quod bene inducitur haec auctoritas.
|
|