QUAESTIO LI.

Secundum ordinem Melchisedech, etc. Dicit expositor quod temporalis non fuit Melchisedech: sed nonne homo fuit tantum, et sic temporalis, quia omnis homo est temporalis. Solutio. Ideo dictum est quod non est temporalis: quia Scriptura subticuit ejusdem initium et finem vitae, infigura Christi, qui caret initio et fine. Vel potest dici sacerdos non temporalis propter ejus sacerdotium, quod manet in Christo in aeternum.