|
Exauditus est pro sua reverentia, etc. Quaeritur quid sit Christum
exauditum esse pro sua reverentia. Nonne Stephanus similiter exauditus
est pro sua reverentia, et caeteri sancti? Quid ergo magnum de Christo
si sit exauditus pro sua reverentia? Solutio. Non est mirum si quaedam
dicantur de Christo communia martyribus, cum quaedam etiam communia
legalibus sacerdotibus hic ponantur. Potest tamen dici, quod Stephanus
exauditus est pro reverentia Christi potius quam pro sua: Christus enim
per se intravit, alii per ipsum: unde et de plenitudine ejus omnes
accepimus (Joan. I). et sic aliquid speciale dicitur de Christo cum
legitur, quod exauditus est pro reverentia sua: quae in hoc notatur,
quod sine peccato et sola charitate mortuus et passus est.
|
|