QUAESTIO LIII.

Didicit ex his quae passus est obedientiam, etc. Ea discimus, quae ignoramus: cum igitur Christus omnia noverat tanquam Deus, quomodo didicit quod non ignoravit? Solutio. Haec quaestio jam satis superius est agitata. Dictum est enim quod duplex est cognitio, una comprehensionis, altera experientiae: illam quae est comprehensionis ab aeterno habuit, alteram vero didicit ex tempore.