|
Omnis qui lactis est particeps, etc. Dicit expositor: Qui non capit,
Verbum caro factum est (Joan. I): quomodo capiet, In principio erat
Verbum (ibid.). Quaeritur ergo quomodo ad intelligendum levius sit,
Verbum caro factum est, quam istud, In principio erat Verbum, cum istud
de incarnatione Verbi sit contra rationem humanam: illa vero altiora, et
de personarum Trinitate, et unitate essentiae ratione investigentur, ut
ex prophetis apparet? Solutio illa de incarnatione ideo leviora dicta,
quia visibiliter exhibita sunt: haec vero difficiliora, quia paucorum
solo intellectu comprehensa.
|
|