QUAESTIO V.

Qui cum sit splendor gloriae, etc. Quaeritur, quare hac utatur similitudine, et alibi alia? Solutio. Apostolus volens ostendere, quod, licet Filius sit ex Patre, tamen illi est coaeternus, utitur proportionali rerum temporalium similitudine, dicens: qui cum sit splendor gloriae, quasi diceret: sicut splendor ignis, licet sit ex igne, tamen igni est coaevus et esset illi coaeternus, si ille esset aeternus, nunquam enim ignis fuit sine splendore; sic Filius, licet sit ex Patre, tamen illi est coaeternus, quia nunquam Pater fuit sine Filio. Item volens ostendere identitatem naturae, quam habet Filius cum Patre, aliarum rerum utitur proportionali similitudine, vocans Filium figuram substantiae, quia utramque in eisdem rebus non potuit demonstrare. In creaturis enim nil invenitur, quod habeat esse ex alio, et sit ejusdem naturae vel substantiae et quod non praecedatur ab eo. Filius autem sic habet esse ex Patre, quod illi est coaeternus; sicut splendor igni coaevus et est ejusdem essentiae sive naturae cum Patre. Sicut homo generans, et homo ex eo genitus, sicut enim homo non potest gignere nisi id quod ipse est, id est quia homo hominem generat, sic Deus non aliud generat, nisi quod ipse est, id est Deus Deum. Lector diligenter intuere haec verba Apostoli, et expositionem sanctorum super eadem; et animadvertes quomodo tam haeresis Sabelliana, quam Ariana destruitur hic manifeste.