|
Ab operibus mortuis, etc. Mortua opera vocat peccata mortalia, vel opera
bona, quae per malum superveniens sunt mortificata: quaeritur ergo
quomodo verum sit, quod nullum bonum sit irremuneratum, sicut nullum
malum impunitum. Solutio. Talia bona ideo mortua dicuntur, quia non
prosunt ad vitam aeternam: et tamen in hoc remunerabuntur, quia minus in
futuro punientur, qui illa fecerunt. Vel forsitan temporale commodum pro
eis datum est. Item talia bona mortua dicuntur, quia per poenitentiam
reviviscere possunt secundum quosdam: non ideo quod amplius pro eis
remunerentur: sed quia ex bonis ante factis facilius gratiam
consequentur. Nobis autem videtur quod, deleto peccato per poenitentiam,
per quod erant mortificata sicut prius antequam essent mortua, digna
sunt vita aeterna.
|
|