QUAESTIO LX.

Baptismatum, etc. Quaeritur quomodo hic dicat pluraliter baptismatum, cum alibi dicat: Unus Dominus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV), etc. Si unum, quomodo plura? Solutio. Sicut dicitur una fides non numero, sed genere, ut tradit auctoritas, sic potest dici unum baptisma non numero, sed genere, quia una forma: nec potest iterari: et quia est ibi una trium personarum operatio, plura quantum ad singulas ablutiones dicuntur. Vel ideo baptismatum in plurali dicit, quia est baptisma in potentia, in sanguine: nec hoc ideo, quod sacramentum baptismatis celebretur nisi in aqua: sed quia vicem baptismi supplet sanguinis effusio, fides, et poenitentia: ibi duntaxat ubi articulus necessitatis, non contemptus religionis excludit sacramentum baptismatis. Cui solutioni sic objicitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III). Secundum hanc auctoritatem videtur, quod nullus dignus sit salute sine susceptione hujus sacramenti. Solutio. Doctores sic praedicta verba Domini exponunt Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc., id est, nisi quis renatus eo spiritu, et regeneratione fuerit, qua renascuntur illi qui renascuntur ex aqua, et Spiritu sancto potest salvari. Hoc autem spiritu diversis modis renascuntur homines. Renascuntur alii per poenitentiam, alii per effusionem sanguinis, alii per baptisma. Nota quod fundamentum Christianae religionis dividitur in sex, quae hic ponuntur ab apostolis, scilicet poenitentia, fides, baptisma, manuum impositio, resurrectio, futurum judicium: quae ad instructionem neophytorum pertinent.