|
Impossibile est eos, qui semel illuminati, etc. Hic videtur Apostolus
graviter prolapsis negare poenitentiam, sicut in sequenti, ubi dicit:
Voluntarie peccantibus jam non relinquitur hostia pro peccato. Solutio.
Nobis videtur quod utrobique describit peccatum in Spiritum sanctum, in
cujus baratrum quicunque semel inciderit, impossibile est quod
poenitentiam consequatur vel salutem. Doctores vero dicunt quod hic
impossibile, etc., non negat omnem renovationem, sed tantum baptismatis
iterationem. Vel de futuro statu potest intelligi: cui sententiae
quaedam glossae deserviunt.
|
|