|
Dicit expositor quod baptisma valet etiam contra sequentia peccata. Sed
quaeritur quomodo peccata, quae nondum sunt facta, jam sint dimissa.
Solutio. Dicunt quidam quod ideo baptisma dicitur valere contra
sequentia peccata, quia per gratiam in baptismate collatam futura
peccata vitantur. Sed secundum hanc solutionem quid est hoc, quod in
eadem glossa sequitur, si poenitentia de his agatur? Nobis sic videtur
esse intelligendum, quod baptisma valet contra sequentia: quia ex
virtute baptismatis minore satisfactione deleri possunt: ut si contingat
fidelem et infidelem idem peccatum committere, poenitentia, quae
sufficit renato ad salutem, eadem infideli vel nondum renato non
sufficit. Hoc dico absque praejudicio melioris sententiae.
|
|