|
Intravit Dominus per semetipsum, etc. Cum Dominus in Evangelio dicat:
Sit sermo vester: Est, est; Non, non: quod autem amplius est, a malo est
(Matth. V), quaeritur quomodo juravit Dominus tunc Abrahae. Nunquid non
crederet, vel tardius crederet Abraham Deo, si promitteret sine
juramento? Solutio. Non propter Abraham juravit Dominus, cum sine
juramento ei firmiter crederet: sed propter eos, qui post eum futuri
erant, qui promissioni factae Abrahae aut omnino non crederent, aut
tardius crederent, nisi esset per juramentum confirmata, et sic
juramentum illud fuit non a malo Abrahae, sed illorum qui futuri erant.
|
|