QUAESTIO LXIV. |
Si quaeratur: Quare juravit Dominus per semetipsum? Solutio. Quia solent homines per majorem sui jurare, Deus autem non habuit majorem: unde constat eos peccare, qui per aliquod inferius jurant. Nam illud, per quod jurant, quodammodo superius se constituunt. |