QUAESTIO LXV.

Et omnis controversiae eorum finis juramentum. Quid ergo dicemus de judicio ignis, vel aquae, vel aliorum hujusmodi, quae recipere videtur Ecclesia. Nonne in illis etiam finis controversiae consistit? Solutio. Haec judicia Ecclesiae non sunt: unde et rei multoties inde absolvuntur, et non rei quandoque judicantur: quod nequaquam fieret, si mater Ecclesia haec haberet. Unde in quibusdam locis potius haec tolerat, quam commendet. Sed dicet quis: Idem judicium debet fieri de juramento. Id nos concedimus. Non enim Ecclesia instituit illud, sicut nec praedicta.