QUAESTIO LXVII. |
Quaeritur quid illa oblatio Melchisedech in pane et vino profuit sumentibus? Solutio. Dicunt quidam, quod tantum iis, qui sumebant cum fide, quantum nunc corpus Christi prodest. Quod nobis non videtur esse verum: non enim sacramenta legis naturalis, vel legis scriptae tantum profuerunt, vel prodesse potuerunt, quantum sacramenta gratiae. |