QUAESTIO LXVIII.

Quod minus est, sine ulla contradictione benedicitur. Nonne saepe vir sanctus benedicitur ab eo, qui est minoris sanctitatis: ut cum monachus benedicitur ab aliquo sacerdote saeculari, quomodo ergo verum est, quod minus est, benedicitur a majore? Solutio. Potest aliquis esse minor aliquo excellentia meritorum, et major eodem dignitate: hic autem agitur de majoritate et minoritate quae consistit secundum dignitatem. Quod ergo minus est dignitate, benedicitur ab eo, quod est majus dignitatis excellentia. Nec agitur hic de qualibet benedictione, sed de illa tantum, quae convenit consecratis.