|
Portansque omnia verbo virtutis suae. Quaeritur quomodo dicatur omnia
verbo portare Deus, cum ad proprietatem Verbi non pertineat portare.
Similiter, an omnibus subsit, et non potius praesit et supersit, ut ea
portare dicatur. Solutio. Ideo verbo potius quam virtute dicitur omnia
portare ut in portando, id est continendo, et gubernando, et conservando
nullum laborem, vel difficultatem intelligatur sustinere, qui omni re
est interior, quia omnia sunt in ipso et omni re est superior, quia ipse
super omnia; et omni re antiquior, quia ipse est ante omnia, et omni re
est novior, quia ipse post omnia, id est post omnium initia
|
|