|
Per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est, etc. Dicit
Augustinus quod sicut, Adam peccante, qui in lumbis ejus erant
peccaverunt; sic Abraham decimas dante, qui in lumbis ejus erant
decimati sunt. Sed nunquid Christus, vel Adam peccante, peccavit; vel
Abraham decimas dante, decimatus est, cum fuerit in lumbis utriusque,
secundum carnem? Cum ergo Levi, et Christus in lumbis Abrahae pariter
fuerint, quomodo Levi est decimatus, et non Christus? Vel si Christus
decimatus sicut Levi, quomodo probat Apostolus sacerdotium Christi
sacerdotio levitico majus esse: per hoc, quod ordo leviticus in Levi,
sit decimatus in Abraham? Solutio. Erant quidam et forte adhuc sunt
dicentes carnem Christi ab Adam usque ad virginem integram, et
incorruptam servatam esse, qui non sunt audiendi. Levi ergo est
decimatus, et non Christus, quamvis uterque ibi fuerit, quia Levi inde
contraxit unde decimationi subjacuit, id est culpam. Christus autem
nihil inde contraxit, unde decimationi foret subjectus, cujus caro non
vulnus, sed vulneris medicamentum inde contraxit. Cui solutioni sic
objicitur: Tota caro, quae fuit in Isaac ex Abraham descendit secundum
communem legem, scilicet per concupiscentiam; sed caro Christi fuit in
Isaac: ergo caro Christi per concupiscentiam descendit ex Abraham.
Solutio. Non est simpliciter concedendum quod caro Christi per
concupiscentiam inde sic descenderit: hoc enim esset, quod per
concupiscentiam fieret caro Christi; potest tamen concedi per
divisionem: quaedam caro, postea quae fuit Christi secundum communem
legem, inde descendit, quae a primo homine usque ad Mariam sub originali
fuit peccato.
|
|