|
Translato sacerdotio, necesse est legis fieri translationem. Quaeri
potest quomodo ad sacerdotii translationem necessario sequatur legis
translatio. Solutio. Quia enim simul ab eodem sub eadem sponsione
utraque data sunt: quod de uno asseritur, et de altero necessario
intelligitur. Vel ideo translato sacerdotio, necessario transfertur lex;
quia ideo fit translatio sacerdotii, quod ejus ministerio nemo
justificabatur et sic propter suam insufficientiam et infirmitatem
translatum est; sed lex aeque insufficiens et infirma. Unde Apostolus:
Nihil ad perfectum adduxit lex (Hebr.). Eadem ergo necessitate
transfertur ipsa. Quia neutrum ergo potuit consummare, utriusque fit
translatio: quod figuratum in sacerdote et levita, languidum, qui
incidit in latrones, transeuntibus et misericordiam curationis non
conferentibus (Luc. X).
|
|