QUAESTIO LXXI.

Manifestum est autem quod de Juda ortus est Dominus noster. Quaeritur igitur an etiam mater ejus? Solutio. Quaestionem illam, quam superius posuimus super Epistolam ad Timotheum, revoca ad memoriam, quam faciunt verba Origenis dicentis, quod Maria tantum fuit de tribu Levi, et propter Joseph tantum dictus est Dominus de tribu Juda. Sed, sicut dixi, duae tribus permistae erant regalis, et sacerdotalis, et virgo ex patre patris de tribu Juda fuit, et ex parte matris de tribu Levi.