QUAESTIO LXXII. |
Nihil ad perfectum adduxit lex, etc. Nonne quidam perfecti erant tempore legis, ut David, et alii multi; et justitiam illam, quia justi erant, ex obedientia divinae legis habebant quomodo ergo ex lege justi non erant? Solutio. Justi illius temporis non ex lege, sed ex fide futuri justitiam habebant: lex enim delicta ostendit, non abstulit. |