QUAESTIO LXXV.

Si ergo super terram esset, nec esset sacerdos, etc. Quaeritur quomodo haec intelligenda? Solutio. Hujus capituli littera minus continens est, et decisa: ideoque caliginem ingerit. Unde quinque exponitur modis, sicut habetur in glossis. Nota in omni sacrificio quatuor considerantur scilicet cui offeratur, et a quo offeratur, quid offeratur, et pro quibus offeratur. Idem ipse unus utriusque mediator per sacrificium pacis reconcilians nos Deo, unum cum illo maneret, cui offerebat, unum in se faceret pro quibus offerebat; unus ipse esset, qui offerebat et quod offerebat.