QUAESTIO LXXVIII.

Quaeritur cur non eo ritu colimus Deum quo coluerunt eum Hebraei patres? Solutio. Quia aliud Deus praecepit nobis per patres novi testamenti: neque haec contra vetus testamentum sunt, quae nos observamus, sed in illo praedicta, et praenuntiata.