QUAESTIO VII.

Sedet ad dexteram, etc. Dicit expositor quod homo assumptus est sublimatus usque ad Patris aequalitatem, quae intelligitur per dexteram: ideo quaeritur an concedendum sit quod homo assumptus sit aequalis Patri; sed cum Filius dicat: Pater major me est (Joan. XIV): quod intelligendum est secundum id, quod est assumptum, quomodo idem est aequale Patri, cum Filius secundum id sit minor Patre? Solutio. Homo ille, in quantum est homo, minor est Patre, et non aequalis: in quantum vero homo assumptus est Deus, Filius Dei non est minor Patre, sed aequalis. Videndum itaque est quid de quo dicatur, et secundum quid, quoties sermo occurrit de Christo, sunt tamen multi, qui non concedunt, quod homo assumptus sit Deus, ut jam superius dictum est.